Apocalypsis B. Joannis*

Caput 15: Versus 5

Et post haec.Cum ostendissent illos angelos habere potestatem plagandi, dicturus quas plagas illi sunt illaturi, prius proponit causam qua ostendit illos dignos esse qui plagas sunt passuri, scilicet quia omnia mysteria Ecclesiae sunt revelata omnibus volentibus intrare, quae isti malo merito suo non possunt intelligere.Apertum est templum,id est revelata sunt mysteria Ecclesiae, in qua Deus habitat, et ad honorem Dei militant.
(* Traductions européennes)